- GUASTECANA
- GUASTECANAregio novae Hispaniae ad mate del Zur exposita, quae parum fertilis est, unde incolae inopiâ premuntur, et propterea piscatu ut plurimum vivunt, sunt tamen satis humani. Est in hac regione mons, in quo reperiuntur duo fontes, alter scilicet picis nigrae, alter vero picis rubrae ferventis. Duas hîc colonias Hispani habent, nempe Panuco, et D. Iacobi a Vallibus. Ioh. Matal. Metell.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.